PLEBEJI

PLEBEJI
I.
PLEBEJI
Ludi momorati A. Gellio l. 2. c. 24. Post idl Senatusconsultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis Plebeiis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus in singulos dies centenos aeris insumi concessit: narrante Asconiô Paedianô in primam Cic. in Verr. exactis Regibus, pro libertate Plebis instituti sunt, vel etiam pro eius reconciliatione, post secessionem in montem Aventinum. Hos Aediles Plebis edebant, 17. Kal. Novembr. et quidem per triduum, in Circo, ut ex Livio, Varrone Veteribusque Fastis docemur. Atque in his ludis observabatur, ut quoties instaurarentur, ab Aedilibus ludorum causâ epulum daretur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq, Rom. l. 5. c. 20. et Alex. ab Alex. Genial. dierum l. 6. c. 19.
II.
PLEBEJI
altera et ignobillor pars Populi Romani. Postquam enim in Tribus ac Curiam Populum divississet Romulus, ipse postea eundem in Patricios ac Plebeios distribuit, horum nomine, obscuros, egenos, humiles, Graece Δημοτικοὺς, ut Dionys. l. 2. comprehendens. Imitatione Reip. Atheniensis, ubi ex Cecropis instituto praeter Eupatridas, et Geomoros, etiam Δημιουργοὶ, i. e. Opifices: ex Solonis consilio praeter Pentacosiomedimnos, Equites ac Zeugitas, etiam Thetae erant, seu Proletarii. Hos itaque, ab omnia administratione Reip. immunes, quippe qui talium imperiti essent, nec eis propter inopiam vacaret, agros colere, pecora alere, exercere quaestuosa opificia, ne seditiones orirentur, iussit Romulus, ut ibidem Dionys. habet: qui et hoc inter utrumque ordinem discrimen fuisse addit, quod quoties Patricii convocarentur a Regibus, praeco quemque suô ac paternô appellârit nomine: Plebeios vero ministri quidam cornibus bubulis concinentes in contionem contraxerint. Interim ut utroique arctiori vinculô colligaret, commendavit idem Rex Patriciis Plebeios, optione cuique e vulgo datâ, ut, quem vellet, Patronum sibi legeret, qui ei de iure responderet, absentis non minus ac praesentis curam gereret, faceretque quidquid pro filiis Parentes solent: Atheniensium iterum Thessalorumque vestigiis insistens, qua de re diximus abunde supra, in vocibus Cliens ac Patronus. Exactis postea Regibus, alia divisio Populi instituta, isque in tres ordines, Senatorium, Equestrem, et Popularem distributus est, ut ex Livio patet, l. 26. ubi ait: Consensum Senatûs Equester ordo est sequutus, equestris ordinis Plebs. Hinc Ausonius, in Gripho, Edyll. 11. v. 78.
Martia Roma triplex, Equitatu, Plebe, Senatu.
Et tum de Plebe fuerunt omnes ii, qui neque Senatores neque Equites erant: referebanturque in eum censum, tum Patricii quoque, qui in Senatum nondum lecti essent, neque Equestrem Censum haberent; tum Equites, qui patrimonium consumpsissent, vel quibus propter flagitia equi publici et annuli aurei adempti essent. Plebeius vero, qui Patriciis opponebatur, si minus haberet C. D. ?. de populo erat: si C. D. ?. haberet, equumque publicum obtinuisset, annulôque uteretur, quamquam plebeii generis esset, erat tamen Eques: et si ex Equite in Senatum (quod posterioribus annis factum, ut videbimus) a Censoribus lectus esset, Senator. Sic itaque, ut Patriciorum, ita et Plebeiorum, tres erant ordines: Cives Romani Patricii ac Plebeii Senatores; cives Romani patricii et Plebeii Equites cives Romani Patricii et Plebeii de Plebe. Hiautem ultimi si proprer flagi tia aliqua a Censoribus notarentur, aeraril fiebant, et in Caeritum tabulas compingebantur. Porro et in spectandis ludis separatas Plebeios sedes habuisse, notum: Eosdem, quod tunicati incederent, Popellum tunicatum vocavit Horat. l. 1. Ep. 7. v. 65. et cum omnes cives Romani tunicâ uterentur, hîc id discriminis observatum est, ut Senatores Equitesque tunicam clavaram, Plebs vero rectam ac sine clavis gestaret. Color vestium pullus erat, cum contra divites, praesertim Senatores, Equites ac Magistratus, candidis togis uterentur: Interim, cum sollennitas privata, aut festum publicitus indictum perageretur, totum Civitatem vestibus incessisse candidis, docet Porphyrio ad illud Horatii, l. 2. Sat. 2. v. 60.
Ille repotia, Natales, aliosque dierum
Festos albatus celebret,
Imo in ludis Amphitheatralibus Scenicisque idem obtinuisse, innuit Martial. l. 4 Epigr. 2. Nec omittendum, de quo iam alibi, Plebeiis cum Patriciis connubii communionem nullam primitus fuisse, ut tum lex XII. Tabular. quae a Dionysio, l. cit. recitatur, tum Oratio C. Canulei Tribuni Plebis apud Livium, l. 4. ab initio testatur. Et ista sic fuêre, usque ad annum Urb. Cond. 259. quô, Consulib. Virginio Tricostô Caelimontanô, T. Vetusio vel Veturio Geminô Cicurinô, bellô cum Volscis et Aequis fervente, potentiorum hactenus in iuriis irritate Plebs, auctore Sicciô, e castris et Urbe in montem urbi vicinum, qui postea sacer dictus fuit, secessit, neque prius inde revocari potuit, quam Patres per Legatos ei debitorum levationem et nexorum solutionem obtulissent, eique insuper Tribunatum Plebis item Aediles Plebis permisissent, quô factô, sublatâ discordiâ, in urbem Plebs rediit, creatique primum Tribuni plebis quinque sunt, annô ab Urb. Cond. 260. Sp. Cassiô Viscellinô II. Aul. Posthumiô Auruncô II. Consulib. Vide Dionys. l. 6. Quod factum Comitiis Curiatis, usque ad legem Voleronis latam, quâ Plebeii Magistratus Triburis Comitiis legi coepere, Carere autem hi Magistratus auspiciis dicebantur, quod in Comitiis non captarentur auspicia, non adhiberentur Augures, Pullarirve, quemadmodum in Magistratibus maioribus fieri solebat, adeoque auspicia soli Patricii tencrent, Sigonius do antiquo iure Civ. Rom. l. 1. c. 7.
Sed nec hîc res stetit; verum procedente tempore, per Tribunos suos, plurima alia dignitatum ac honorum ornamenta: ut, Sacrorum quorundam curationem, Magistratus Curules, Consulatum, Dictaturam, praeturam etc. Patriciis Plebs extorsit. Ius quoque imaginum ad se transtulit, pervictique, post ingentes contentiones, anno Urb. Cond. 309. ut connubia inter Patricios ac Plebeios communia essent, teste Liviô, l. 4. Vide plura apud Ioh. Rosinum, Antiqq. Rom. passim, ut et supra in voce Patricii. In Atheniensium Rep. Theseus, quamquam τοῖς πολίταις τὰ ἶςα ουἶναι, Omnibus civibus ius idem esse, Lege iussit, solis tamen ingenuis Nobilibus Sacerdotia, Magistratus et legum rerumque sanctorum ac divinarum interpretationem concessit, ut videre est apud Plut. in Vita eius. Post eum Solon, censu civium actô, civibusque universis in 4. ordines supra memoratos divisis, Thetis sive Proletariis, nullum Magistratum gerere permisit, ne tamen omnium omnino partium Reip. expertes essent, eos cum coeteris in contione suffragia sua ferre voluit, atque inter Iudices allegi τοὺς θῆτας ςυνεκκληςιάζειν καὶ δικάζειν: quod quamquam primô locô leve videretur, maximae tamen auctoritatis fuit, quippe penes illos omnium fere rerum arbitrium erat, et e Magistratibus ad Iudices provocatio dabatur. Vide Plut. in Solone. Mutavit autem et hoc ius post Solonis tempora: Nam cum difficilimis temporibus, bellô adversus Persas Plebs egregiam navâsset libertati asserendae operam, elata tam prosperis successibus, ab ipsis que animum ducens, instigantibus praeterea seditiosis Demagogis ac Oratoribus, ivit suô Psephismate, quod vim Legis obtinuit, sublatum discrimen, quod erat inter Proletarios, coeterosque cives, et nullô discrimine omnes ad Magistratus capessendos ad missi sunt ut Aristoteles habet, Poetic. l. 2. sub. fin. Scripsit autem Psephisma vir cordatissimus Aristides ἑκὼν ἀέκοντί γε θυμῷ; ubi domum e bello adversus Persas Athenienses redierunt, Plut. in Aristide. Quô pactô Plebi ius factum est Magistratum quemlibet capessendi; interim tanta fuit eius modestia, ut Optimatibus volens cesserit ultro, nec Magistratus illos gesserit, penes quos rei summa erat publicae, Xenoph. de Rep. Atheniens. Etiam hoc notandum; Proletarios illos et capite censos, primis temporibus non militâsse, ut patet ex Harpocratione, Auctore Etymol. etc. Hinc Aristoteles, Polit. l. 5. c. 3. divitibus, qui militârunt ἐκ καταλόγου sacramentô rogati, opponit Plebem: quare cum terrestri praeliô omnes pene, qui militabant, divites, a Lacedaemoniis occisi essent, facile ivit in contraria Plebs et immutatus est Reip. status. Aliquando tamen accidisse ut militaverint, colligitur ex Antiphonte κατὰ Φελίνου, sed evocati forte fuêre sive pro milite, aut tumultuarii, non sacramentô rogati. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 2. tit. 3. et l. 8. tit. 1. ut et infra. Sed et non nisi argenteis annulis, sicut Senatores Equitesque aureis, servi vero ferreis, usi leguntur. Postquam enim secundô bellô Punicô Equites aurum in annulis usurpare coeperunt, peculiare id Ordinis huius ornamentum in posterum erat, quô a Plebe distinguebantur. Plin. l. 33. c. 1. Annuli distinxêre alterum ordinem a plebe, sicut tunica ab annulis Senatum tantum. Unde hallucinatur Isidorus, liberis omnibus annulum aureum tribuens, libertinis autem argenteum: Namque apud antiquos Romanos, ut habet Dio, l. 48. non modo liberto, sed nec ingenuo quidem ulli aure1ô annulô uti licebat, nisi Senator esset aut Eques: οὐδενὶ τῶ πάλαι Ῥωμαίων οὐχ ὅτι τῶ δουλευςάντων ποτὲ, ἀλλ᾿ οὐδὲ τῶ ἐν ἐλευθέρῳ γένει σραφέντων δακτυλίοις χρυςοῖς, πλὴν τῶ Βουλευτοῦν καὶ τῶ Ἱππέων χρῆςθαι ἐξῆν. Quod ipsum etiam inde claret, quod Plutarchus narrat, Cornuti servos, cum herum suum occultâssent, plebeii hominis cadaver ad rogum extulisse eique annulum induisse aureum, ne Marii satellites, a quibus ille ad necem conquirebatur, alium pro Cornuto exportari suspicarentur. Item, quod Appianus Εμφυλ. l. 2. refert, Tribunos Plebis ob caedem Clodii tumultuantes, cum armata multitudine irruisse in Forum et obvios quosque trucidâsse, ac praeesertim eos ὅςοι ταῖς ἐςθῆςιν ἢ σφραγῖςι ἀπὸ χρυςοῦ διέφερον. Qui vestitu annulisque aureis ab aliis distabant. Sed nec de argenteo annulo, quem Libertini gestârint, ut Isidorus affirmat, quidquam apud probatae fidei Scriptores occurrit. Plebs potius eo usa videtur: Plinius enim feminas plebeias, compedes sibi (ita annulos appellat) ex argento fecisse asserit, l. 33. c. 12. Argentum succedit aliquando et auro, luxu feminarum plebis compedes sibi ex eo facientium, quas induere aureas mos tristior vetat. Quod si autem sequiori sexui in usu annulus ex argento, quid ni eosdem etiam a potiori usurpatos censeamus etc. Licet vero Equestris Ordinis insigne sic esset annulus aurens: interdum tamen factum, ut etiam e plebe aliqui eô a Magistratibus donarentur. Cicer. 3. Verrin. c. 80. Saepe nostri Imperatores superatis hostibus, optime Rep. gesta, scribas suos annulis aureis in contione donârunt: quod qua formulâ verborum fieri consueverit, ibid. mox sequitur. Hinc legimus in veteri Inscript. quae decimô ab Ebora lapide
D. M. S.
C. ANTONIO. C. F. FLA
VINO. VI. VIRO. IUN.
HAST. LEG. II. AUG. TORQ.
AUR. ET. AN. DUPL. OB. VIRT.
DONATO. IUN. VERECUN.
DA. FLAM. PERP. MUN. EBOR.
MATER. P. C.
Postea vero sub Augusto, et qui eum sequuti Principibus, annulorum in crebrescente usu non cum Plebe solum, sed et cum Libertinis Libertisque, aurei annuli usus communicatus est, nec quidquam antiquius habebant servi, quam ut simul ac manumissi essent, de iure hoc impetrando cogitarent, etc. Quam in rem vide quae accurate congessit Ioa. Kirchmannus de Annulis, c. 15. et 16. ut et quae supra diximus passim, in voce Annulus. De Plebis in Christianorum Templis loco, vide aliquid supra, voce Narthex, it. Navis; uti quaedam alia, infra ubi de Proletariis, it. voce Populus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Plebēji ludi — (röm. Ant.), dreitägige (15.–17. November), von plebejischen Ädilen im Circus angestellte Spiele, seit Vertreibung der Könige, n.And. seit der Rückkehr der Plebejer vom Heiligen Berge; bald abgekommen, wurden sie von Sulla wieder eingeführt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lepidoptera в 10-м издании Системы природы — Титульный лист 10 го издания Системы природы В 10 м издании Системы природы (Systema Naturae, 1758) шведского натуралиста К …   Википедия

  • Magistrat — Magistrat, 1) (röm. Ant.), Staatsamt; 2) derjenige, welcher ein solches verwaltete. Man theilte die M e ein in ordentliche od. regelmäßige (Magistratus ordinarii), welche inmmer ernennt wurden, u. außerordentliche (M. extraordinarii), welche nur… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Municipĭum — (röm. Ant.), überhaupt Stadt in Italien, welche zum Römischen Reiche gehörte. a) In der ältesten Zeit war ein M. eine Stadt Italiens, welche mit Rom im engen Bundesverhältniß stand, u. deren Bürger, wenn sie nach Rom zogen, hier Vollbürger wurden …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pamphĭla [2] — Pamphĭla, nach Fabricius Gattung der Tagfalter, zur Linnéischen Horde Plebeji urbicolae gehörig; hat kurze Fühler mit einer hakigen Kolbe; Arten: Komma (s.u. Hesperia 2), P. paniscus, P. linea u.a …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Römische Mythologie — Römische Mythologie. Die Religion der alten Römer war nicht zu allen Zeiten dieselbe. In den ältesten Zeiten war sie sehr einfach; für die wenigen Götter, welche man durch einfache Symbole bezeichnete, gab es weder Bilder noch Tempel. Janus war… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tagfalter — (Papilionides, Papiliones, diurnae), Familie der Schmetterlinge, so genannt, weil die hierher gehörigen Thiere blos am Tage fliegen; den Unterflügeln fehlt das Häkchen zum Zurückfalten der Oberflügel; die Flügel (wenigstens die Oberflügel) stehen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Adilen — (Aedīles, röm. Ant.), 1) in Rom obrigkeitliche Personen, zuerst 493 v. Chr., als Gehülfen der Volkstribunen aus der Plebs gewählt (Aediles plebeji). Sie hatten die Aufsicht über den Tempel (Aedes) der Ceres mit dem Archiv der Plebs, u. davon… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bauer [3] — Bauer, 1) Name mehrerer Insecten, so ein Listkäfer (Callidius rusticus Fabr.), eine Säbelheuschrecke (Locusta rust. Geoffr.), ein Wasserscorpion (Nepa rust. [plana] L.), ein Abendschwärmer (Sphinx rust. L.), einige Tagschmetterlinge (Papil. eryx) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bürger [2] — Bürger (Papiliones plebeji urbicolae), bei Linné Abtheilung der Tagvögelfamilie Plebejer, diejenigen, welche Flügel mit (meist) durchsichtigen Flecken haben. Sie haben gleiche Füße, an den Hinterbeinen vier Dornen, die Unterflügel (meist)… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”